- COMMODA Publica quicunque olim auxit
- COMMODA Publica quicunque olim auxitquique effecit, ut Res publ. vitatâ invidiâ, miseriâ, calamitate, honorem, faustitatem, felicitatem adipisceretur, is, velut malorum praeclarissimus victor, coronâ solebat donari. Cuiusmodi, praeter alios illustres viros, Lycurgus fuit, a Populo ob eam causam saepius coronatus, statuamque adeptus; Demosthenes item, qui primo quidem a Democle Aristonico Hyperide, ultimo a Cresiphonte, coronatus est. Certe in decreto, quod factum est super Lycurgo Butade, postquam eius in Rem publ. benefacta commemorata sunt, additur, cum autem visus esset omnia haec iuste administrâsse, ob eam rem corona ei data est, vide Plut. in Lycurgo et Demosthene. Ad quod exemplum quâ re quisque Rei publ, maxime prodesset, ob eam rem coronâ donabatur. Et vero Aesculapium usque eo constat fuisse coronatum, ut is numquam effigietur, sine corona, veluti Victor morborum. Quae corona index fuit clarissimae Artis; cui multum dissimiles illae; quas coquis talibusque voluptatum lenonibus, perditissimos Sybatitas dedisse, legimus apud Athenaeum, l. 12. Item quam, propter longiorem compotationem, praemii locô accepit Xenocrates, apud Laertium, l. 4. quamque calumniae dolique mali crimine convicti, cum per urbem circumvectarentur, e myrica gestâsse leguntur, Spartae, apud Diodorum Siculum, l. 12. etc. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 7. c. 6. et plura de praemiis Bene de Publico merentium supta, in voce Benemeriti. it. infra Veteranus, ubi etiam alia vocis notio. Addo hoc unum in libello de Re milit. qui adici solet Notitiae utriusque Imperii, Commodae auctoritatis variae priscorum monetae: Commodas monetas, esse integrô margine, sen, ut Procopius vocat, κύκλῳ οὐκ ἀποτεμνομένῳ, de Bello Gothico, l. 3. Apud Plautum, Rud. Actu 5. sc. 2. v. 31. Commodum talentum, ἰκνούμενον, Commodae minae μναῖ ἰκνούμεναι. At Commodum talentum magnum, talentum ὑπεράριθμον, Ioh. a Wower, Not. ad Minucium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.